

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 7: Versus 8
Occasione autem accepta.Quia talis est nostra carnalitas, ut ardentius desideret prohibita: quibus non memoratis, jaceret quasi sopita. Et diabolus videns legem in auxilium hominibus datam, magis exarsit et magis institit, ut eam verteret illis in perniciem, cum prius quasi secure possidens minus tentaret, vel occasione accepta in ipsis rebus, ut visa muliere vel auro.[AUG.]Minor erat concupiscentia quando ante legem securus peccabas, etc., usque ad omnis est, quando transcendit legem.[AMBR.]Omnem concupiscentiam,dicens, cuncta peccata signat. Erat enim ante peccatum, sed non omne, quando crimen praevaricationis adhuc deerat. Sed omne peccatum modo accessit, quia etiam praevaricatio.[AUG.]Aucta est enim concupiscentia ex prohibitione legis, quando adhuc gratia deerat liberantis.